Inveteravi in omnibus inimicis meis. De ira tantum dixerat, si tamen de sua ira dixerat: consideratis autem reliquis vitiis, invenit se omnibus esse vallatum. Quae vitia quoniam veteris vitae sunt et veteris hominis quo exuendi sumus ut induamur novo 28Coloss. III, 9, 10, recte dictum est, Inveteravi. In omnibus autem inimicis meis, vel inter ipsa vitia dicit, vel inter homines qui nolunt ad Deum converti: nam et hi, etiam si nesciunt, etiam si parcunt, etiam si iisdem conviviis et domibus et civitatibus nulla lite interposita, et crebris colloquiis quasi concorditer utuntur, nihilominus tamen intentione contraria, inimici sunt eis qui se ad Deum convertunt. Nam cum alii amant et appetunt istum mundum, alii se optant ab isto mundo liberari, quis non videat illos inimicos esse istis? nam si possint, eos secum ad poenas trahunt. Et magnum donum est, inter eorum verba versari quotidie, et non excedere de itinere praeceptorum Dei: saepe enim mens nitens pergere in Deum, concussa in ipso itinere trepidat: et plerumque propterea non implet bonum propositum, ne offendat eos cum quibus vivit, alia bona peritura et transeuntia diligentes atque sectantes. Ab his separatus est omnis sanus, non locis, sed animo; nam locis corpora continentur, animo autem locus est affectio sua.