TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 14.] Audivimus quare parcat malis; hoc ipsum fossa ipsorum est. Dicit tibi Deus: Quomodo illis foditur, et quare illis foditur fovea, non est tuum cognoscere; sed ex lege mea disce patientem te esse debere, «donec fodiatur peccatori fovea.» Et quid de me, inquis, qui laboro, et laboro inter ipsos peccatores? Respondetur tibi quod sequitur: «Quia non repellet Dominus plebem suam.» Exercet, non repellit. Quomodo enim dicit alio loco Scriptura? «Quoniam quem diligit Deus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit» 38Hebr. XII, 6 . Ille flagellatum recipit, tu dicis quia repellit? Videmus homines in filiis suis facere illud: aliquando jam desperatos filios suos dimittunt vivere quomodo volunt; eos qui spem habent, flagellant; illos quos omnino viderint sine spe et indomitos esse, dimittunt ut faciant quod volunt. Jam quem dimittit facere quod vult, non vult admittere ad haereditatem suam: eum autem flagellat filium cui ipsam haereditatem servat. Cum autem flagellat Deus filium, currat sub manu Patris flagellantis; quia qui flagellat, ad haereditatem erudit: ab haereditate non repellit filium suum quem castigat; sed ideo flagellat, ut recipiat. Non sit tam vano sensu et puerili, ut dicat: Plus amat pater meus fratrem meum, cui permittit facere quidquid vult; ego si me movero contra jussionem patris mei, flagella invenio. Tu gaude sub flagellis; quia tibi servatur haereditas, «Quia non repellet Dominus plebem suam.» Ad tempus emendat, non in aeternum damnat: illis autem ad tempus parcit, in aeternum illos damnabit. Elige tibi: temporalem vis laborem, an sempiternam poenam? temporalem felicitatem, an sempiternam vitam? Quid minatur Deus? Sempiternam poenam. Quid promittit Deus? Sempiternam requiem. In quo flagellat bonos, temporale est: in quo parcit malis, temporale est. «Quia non repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet.»

Notes

  1. 38. Hebr. XII, 6