TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 21.] Psalmi hujus quae tractanda subsequuntur, admonent nos causam nostrae miseriae recordari. Etenim cum dixisset, «concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore;» sive scilicet in rebus prosperis, sive in adversis, quia et in laboribus et doloribus debet delectare justitia, nec ita est tempore diligenda tranquillo, ut turbulento tempore deseratur, sed amplectenda est in omni tempore: continuo subjecit, «Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis.» Superbi enim declinant a mandatis Dei. Aliud est quippe mandata Dei per infirmitatem vel ignorantiam non implere: aliud ab eis per superbiam declinare; sicut fecerunt qui nos mortaliter in haec mala genuerunt. Delectavit enim eos, «Eritis sicut dii;» ac sic a mandato Dei, quod sibi eum mandasse sciebant, et quod facillime, nulla infirmitate revocante, impediente, tardante, implere poterant, per hanc superbiam declinarunt. Et ecce tota ista dura et infelix aerumna mortalium, quodam modo haereditaria est increpatio superborum. Quando enim dixit Deus, «Adam, ubi es» 105Gen. III, 5, 9 ? non ubi esset ignorabat, sed superbum increpabat; et ubi tunc esset, id est, ad quam miseriam pervenisset, non scire cupiebat, sed interrogando increpans admonebat. Vide autem quemadmodum, cum dixisset, «Increpasti superbos,» non ait, Maledicti qui declinaverunt a mandatis tuis; ut illud tantum primorum hominum peccatum veniret in mentem: sed ait, «Maledicti qui declinant.» Oportebat enim ut omnes illo terrerentur exemplo a divinis non declinare mandatis, et diligendo justitiam in omni tempore, in hujus mundi etiam labore recipere quod in paradisi amisimus voluptate.

Notes

  1. 105. Gen. III, 5, 9