TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 15.] Et vinum laetificat cor hominis.» Nemo se ad ebrietatem paret; imo se omnis homo ad ebrietatem paret. «Calix tuus inebrians quam praeclarus est» 155Psal. XXII, 5 ! Nolumus dicere: Nemo se inebriet. Inebriamini, sed videte unde. Si vos inebriat calix Domini praeclarus, videbitur ista inebrietas in operibus vestris, videbitur in sancto amore justitiae, videbitur postremo in alienatione mentis vestrae, sed a terrenis in coelum. «Ut exhilaret faciem ejus in oleo.» Video quae terra quantum fructum educat, si producat fenum jumentis. Non isti servi vendunt quod dant; non enim venditores Evangelii sunt: gratis dant, quia gratis acceperunt. Gaudent bonis operibus vestris; hoc enim vobis prodest: non enim quaerunt datum, sed requirunt fructum. Quid est exhilaratio faciei in oleo? Gratia Dei, nitor quidam in manifestationem; sicut dicit Apostolus: «Unicuique autem datur Spiritus ad manifestationem» 156I Cor. XII, 7 . Gratia quaedam quae est hominum ad homines perspicua, ad conciliandum sanctum amorem, oleum dicitur, in nitore divino; et quoniam excellentissima in Christo apparuit, totus orbis eum diligit: qui cum contemptus hic esset, adoratur modo ab omni gente: «Quoniam ipsius est regnum, et ipse dominabitur gentium» 157Psal. XXI, 29 . Tanta est enim ejus gratia, ut multi qui in eum non credunt, laudent eum, et propterea dicant nolle se in eum credere, quia nemo potest implere quod jubet. Laudando impediuntur, qui in illum vituperando saeviebant. Amatur tamen ab omnibus, praedicatur ab omnibus; quia excellenter unctus, ideo Christus. Christus enim unctus, a chrismate dictus Christus. Messias hebraice, graece Christus, latine Unctus: sed corpus suum totum perunguit. Omnes ergo venientes accipiunt gratiam, ut exhilaretur facies in oleo.

Notes

  1. 155. Psal. XXII, 5
  2. 156. I Cor. XII, 7
  3. 157. Psal. XXI, 29