TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 11.] Utquid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? Iterum aliud signum quod datum est Moysi. Quomodo enim superius de virga signum, ita et de dextera. Cum enim illud factum esset de virga, dedit Deus alterum signum: Mitte, inquit, manum tuam in sinum tuum, et misit: Produc eam, et produxit; et inventa est alba, id est immunda. Albor enim in cute, lepra est, non candor 35Levit. XIII, 25. Ipsa enim haereditas Dei, id est, populus ejus foras ab eo missus, immundus factus est. Sed quid illi ait? Revoca eam in sinum tuum: revocavit, et reversa est ad colorem suum 36Exod. IV, 6, 7 . Quando hoc facis, ait Asaph iste? Quousque dexteram tuam alienas a sinu tuo, ut foris immunda remaneat? Revoca eam; redeat ad colorem, agnoscat salvatorem. Utquid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem? Haec clamat caecus, non intelligens; et hoc Deus facit quod facit. Quare enim venit Christus? Caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret 37Rom. XI, 25 . Ergo jam Asaph agnosce quod praecessit, ut vel sequaris, si praecedere non potuisti. Non enim frustra venit Christus, aut frustra occisus est Christus; aut frustra granum cecidit in terram, nisi ut multipliciter surgeret 38Joan. XII, 23. Exaltatus est serpens in eremo, ut percussum a veneno sanaret 39Num. XXI, 9. Attende quod factum est: noli putare vacare quod venit; ne te malum inveniat, cum iterum venerit.

Notes

  1. 35. Levit. XIII, 25
  2. 36. Exod. IV, 6, 7
  3. 37. Rom. XI, 25
  4. 38. Joan. XII, 23
  5. 39. Num. XXI, 9