TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 7-9.] Convertere» ergo, «anima mea, in requiem tuam; quia Dominus benefecit tibi:» non meritis, aut viribus tuis; sed «quoniam Dominus benefecit tibi. Quoniam exemit,» inquit, «animam meam a morte.» Mira res est, charissimi, quod cum dixisset in requiem convertendam animam suam, quoniam benefecit ei Dominus; subjecit, «Quoniam exemit animam meam a morte.» Ideone in requiem converteretur, quia exempta est a morte? Nonne magis in morte requies dici solet? Quae tandem ejus actio est, cujus vita requies, et mors inquietudo est? Talis ergo actio debet esse animae, quae tendat ad quietam securitatem, non quae augeat inquietum laborem: quoniam exemit eam de morte qui misertus ejus dixit, «Venite ad me, omnes qui laboratis, et ego vos reficiam: tollite jugum meum super vos, et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris; jugum enim meum suave est, et sarcina mea levis est» 18Matth. XI, 28-30 . Mitis itaque et humilis, tanquam viam Christum sequens, debet esse animae actio tendentis ad requiem: non tamen pigra et desidiosa; ut cursum consummet, sicut scriptum est, «In mansuetudine opera tua perfice» 19Eccli. III, 19 . Etenim, ne mansuetudo ad segnitiem duceretur, adjunctum est, «Opera tua perfice.» Neque enim sicut in ista vita somni requies nos reparat ad actionem; sed actio bona perducit ad semper vigilantem quietem.

Notes

  1. 18. Matth. XI, 28-30
  2. 19. Eccli. III, 19