TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ad reliqua psalmi de quo in matutino locuti sumus, animum intendite, et pium debitum exigite; eo reddituro per nos, qui fecit et nos et vos. Dominus Christus in superioribus Psalmi ex promisso Dei annuntiabatur, et adhuc in his etiam verbis quae tractaturi sumus, ipse annuntiatur. De illo enim inter caetera paulo superius dictum erat: «Et ego primogenitum ponam eum, excelsum apud reges terrae. In aeternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi. Et ponam in saeculum saeculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies coeli.» De his et de omnibus supra ab ipso exordio, quae potuimus, diximus.