[«vers.» 16.] Nunc vero quid queruntur de inimicis? Ipsi facti sunt pejores inimici. Quomodo enim? quid sequitur? De inimicis querimini; vos quid estis? «Inimici Domini mentiti sunt ei.» Renuntias? Renuntio: et redit ad quod renuntiat. Utique quibus rebus renuntias, nisi factis malis, factis diabolicis, factis a Deo damnandis; furtis, rapinis, perjuriis, homicidiis, adulteriis, sacrilegiis, sacris abominandis, curiositatibus? His omnibus renuntias, et rursus his inflexus superaris. Facta sunt tibi posteriora deteriora prioribus: canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabris coeni 45II Petr. II, 20, 22 . «Inimici Domini mentiti sunt ei.» Et quanta patientia Domini! Quare non prosternuntur? quare non trucidantur? quare non terra dehiscente sorbentur? quare non coelo flagrante incenduntur? Quia magna patientia Domini. Et erunt impuniti? Absit. Non sibi tantum de Dei misericordia blandiantur, ut sibi ejus injustitiam polliceantur. Ignoras quia Dei patientia ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua 46Rom. II, 4-6 . Et si modo non reddit, tunc reddet: si enim modo reddit, ad tempus reddit; non converso autem nec correcto, in aeternum reddet. Vide ergo quia non erunt impuniti; attende quod sequitur: «Inimici Domini mentiti sunt ei.» Dicturus es, Et quid eis fecit? Non vivunt? non auras carpunt? non lucem hauriunt? non fontes potant? non fructus terrae edunt? «Et erit tempus eorum in aeternum.»