Quid autem acturi simus in illa domo, habes evidenter expressisse alium psalmum: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te 11Psal. LXXXIII, 5 . Hac iste, si dicendum est, cupiditate ardens, et amore isto aestuans, desiderat omnes dies vitae suae in domo Domini habitare: in domo Domini omnes dies vitae suae, non quasi finiendos, sed aeternos. Sic enim dicuntur dies, quomodo anni, de quibus dictum est, et anni tui non deficient 12Psal. CI, 28 . Nam dies vitae aeternae unus dies est sine occasu. Hoc ergo dixit ad Dominum, Concupivi hanc, Unam petii, Hanc requiram. Et quasi diceremus ei, Et quid ibi facturus es? quae ibi delectatio tua? quod avocamentum cordis? quae illae deliciae, unde gaudia suppetent? Non enim ibi perdurabis, nisi felix eris. Felicitas autem illa unde succedet? Habemus enim hic felicitates diversas generis humani, et miser quisque dicitur quando illi subtrahitur quod amat. Amant ergo homines diversas res; et quando quisque quod amat habere videtur, felix vocatur. Vere autem felix est, non si id habeat quod amat; sed si id amet quod amandum est. Multi enim miseri magis habendo quod amant, quam carendo: amando enim res noxias miseri, habendo sunt miseriores. Et propitius Deus, cum male amamus, negat quod amamus: iratus autem dat amanti quod male amat. Habes evidenter dicentem Apostolum: Tradidit illos Deus in concupiscentiam cordis eorum 13Rom. I, 24 . Dedit ergo quod amabant, sed damnando. Habes rursum negantem petitum: Propter quod ter Dominum rogavi, inquit, ut auferret eum a me (stimulum videlicet carnis), et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur 14II Cor. XII, 8 et 9 . Ecce illos dedit in concupiscentiam cordis eorum; Paulo apostolo negavit quod oravit: illis dedit ad damnationem, huic negavit ad sanitatem. Cum autem id amamus quod vult Deus ut amemus, procul dubio daturus est nobis. Haec est illa una, quae debet amari, ut habitemus in domo Domini per omnes dies vitae nostrae.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 11. Psal. LXXXIII, 5
- 12. Psal. CI, 28
- 13. Rom. I, 24
- 14. II Cor. XII, 8 et 9