[vers. 13] . Prae fulgore in conspectu ejus: in comparatione fulgoris, qui est in conspectu manifestationis ejus. Nubes ipsius transierunt: praedicatores verbi ejus non jam in Judaeae finibus continentur, sed transierunt ad Gentes. Grando et carbones ignis. Objurgationes figuratae, quibus velut grandine corda dura tunduntur: si autem terra culta et mitis, id est, pius animus exceperit, duritia grandinis in aquam, id est terror fulguratae et quasi congelatae objurgationis in doctrinam satiantem resolvitur: igne autem charitatis accensa corda reviviscunt. Haec omnia in nubibus ipsius ad Gentes transierunt.