[vers. 7.] Averte mala inimicis meis. Sic quomodo virent, sic quomodo florent, igni servantur. In virtute tua disperde illos. Puta quia florent modo, puta quia exoriuntur sicut fenum: tu noli esse vir imprudens et stultus, ut haec attendendo intereas in saeculum saeculi 26Psal. XCI, 7, 8. Averte enim mala inimicis meis. Nam si tu fueris in corpore ipsius David, in virtute sua disperdet illos. Isti florent felicitate saeculi, pereunt in virtute Dei. Non quomodo florent sic pereunt: florent enim ad tempus, pereunt in aeternum; florent falsis bonis, pereunt veris tormentis. In virtute tua disperde illos: quos in infirmitate tua tolerasti.