[vers. 8.] Et quia ista confessio non ad supplicium ducit, sequitur, et dicit: Laetentur et exsultent gentes. Si plangunt ante hominem confessi latrones, laetentur ante Deum confessi fideles. Si homo judicet, exigit a latrone confessionem tortor et timor; imo aliquando confessionem premit timor, exigit dolor: et ille qui plangit in tormentis, timet autem occidi confessus, portat tormenta quantum potest; et si victus dolore fuerit, profert ad mortem vocem suam. Nusquam ergo laetus, nusquam exsultans: antequam confiteatur, exarat ungula; cum confessus fuerit, damnatum carnifex ducit: miser ubique. Sed laetentur et exsultent gentes. Unde? Per ipsam confessionem. Quare? Quia bonus est cui confitentur: ad hoc exigit confessionem, ut liberet humilem; ad hoc damnat non confitentem, ut puniat superbum. Ergo tristis esto antequam confitearis; confessus exsulta, jam sanaberis. Conscientia tua saniem collegerat, apostema tumuerat, cruciabat te, requiescere non sinebat: adhibet medicus fomenta verborum, et aliquando secat; adhibet medicinale ferrum in correptione tribulationis: tu agnosce medici manum; confitere, exeat in confessione et defluat omnis sanies: jam exsulta, jam laetare; quod reliquum est facile sanabitur. Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes. Et quia confitentur, laetentur et exsultent gentes; quoniam judicas populos in aequitate. Nemo te fallit: gaudeat judicandus, qui timuit judicaturum. Praeridit enim, et praevenit faciem ejus in confessione 20Psal. XCIV, 2: ille autem cum venerit, populos in aequitate judicabit. Quid ibi valebit calliditas accusatoris, ubi est testis conscientia, ubi tu eris et causa tua, ubi judex non quaerit testem? Advocatum misit tibi: propter illum, et per illum confitere; age causam tuam, et defensor est poenitentis, et petitor veniae confitentis, et judex innocentis. Vere timere poteris causam tuam, ubi advocatus tuus erit judex tuus? Laetentur ergo, et exsultent gentes; quoniam judicas populos in aequitate. Sed timere poterunt ne male judicentur: dent se corrigendos, dent se dirigendos ei qui videt judicandos. Hic corrigantur, et non timeant cum judicabuntur. Vide quid dicat in alio psalmo: Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me 21Psal. LIII, 3 . Quid ait? Si non me prius salvas in nomine tuo, debeo timere cum me judicabis in virtute tua: si autem me prius salvas in nomine tuo, quid timebo judicantem in virtute, cujus salus praecessit in nomine? Sic etiam hoc loco, Confiteantur tibi populi omnes. Et ne putetis aliquid timendam in confessione, Laetentur, inquit, et exsultent gentes. Quare, laetentur et exsultent? Quoniam judicas populos in aequitate. Nemo contra nos praemium dat, nemo te corrumpit, nemo te fallit. Ergo securus sis. Sed quid de causa tua? Nemo corrumpit Deum; manifestum est: ne forte ideo magis timendus sit, quia corrumpi nullo modo potest. Quomodo ergo securus es? Secundum illud quod jam dictum est: Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me. Sic et hic: Laetentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in aequitate. Et ne timeant iniqui, subjecit: Et gentes in terra dirigis . Pravae erant gentes, et tortuosae erant gentes, perversae erant gentes; merito pravitatis et distorsionis et perversitatis suae judicem venientem timebant: venit manus ipsius, extenta est misericorditer in populos; diriguntur ut ambulent rectam viam: quid timeant venturum judicem, qui primo agnoverunt correctorem? Manibus ejus dent se; ipse gentes in terra dirigit. Directae autem gentes, ambulantes in fide, exsultantes in illo, facientes opera bona; et si qua forte, quoniam per mare navigant, intrat aqua per minutissimas cavernas, per rimulas ad sentinam, exhauriendo eam per opera bona, ne plus intrando cumulum faciat, et navem deprimat; exhauriendo quotidie, jejunando, orando, eleemosynas faciendo, dicendo puro corde, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 22Matth. VI, 12 : dicendo ista, ambula securus, et exsulta in via, canta in via. Noli timere judicem; antequam esses fidelis, invenisti salvatorem. Impium te quaesivit ut redimeret; redemptum deseret ut perdat? Et gentes in terra dirigis.