[«vers. 7.] Intende ad orationem meam; quia humiliatus sum nimis.» Humiliatus a persecutoribus, humiliatus in confessione. Humiliat se invisibiliter, humiliatus ab hostibus visibiliter. Erigitur ergo ab illo visibiliter et invisibiliter. Invisibiliter erecti sunt jam martyres: visibiliter erigentur, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem in resurrectione mortuorum, cum et hoc ipsum in quod solum persecutores saevire potuerunt, instaurabitur 40I Cor. XV, 53 . «Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere» 41Matth. X, 28 . Et quid perit? quid occidunt? Vel hoc eis permittitur, ut quod occiderint pereat? Non periet. Audi ipsius Domini promissionem: «Amen dico vobis, capillus capitis vestri non periet» 42Luc. XXI, 18 . Quid ergo de caeteris membris sollicitus es, ubi damnum capilli non erit?