TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Inhaerere ergo terrenis, quamvis ea Deus donet, non debes. Verumtamen non quia inhaerere eis non debemus, alium ea dare, nisi Deum, credere debemus; ipse ea dat; sed noli pro magno exspectare ab eo bonum, quod dat et non bono. Nam si pro magno ea daret, malis ea non daret. Ideo autem ea voluit dare et malis, ut discant boni aliud ab eo quaerere, quod non dat et malis. Illi autem inhaerentes terrenis miseri, et non de illo praesumentes qui fecit coelum et terram, qui eis dedit et ipsa terrena, qui eos etiam temporaliter de Aegypti captivitate liberavit, qui eos per divisum mare duxit, qui eorum inimicos persequentes fluctibus obruit 17Exod. XIV, 22, 28; non in illo praesumentes qui daret utique coelestia grandibus, sicut terrena parvulis dedit, timentes perdere quod acceperant, occiderunt qui dederat. Haec dicimus, fratres, ut homines de Novo Testamento discatis non inhaerere terrenis. Si enim illi inexcusabiliter terrenis inhaeserunt, quibus ipsum Novum Testamentum nondum fuerat revelatum; quanto inexcusabilius terrena sectantur, quibus jam promissa coelestia in Novo Testamento revelata sunt! Nam recolite, fratres mei, quid dictum sit a persequentibus Christum. Si dimiserimus eum, venient Romani, et tollent nobis, et locum, et gentem 18Joan. XI, 48 . Videte quia timendo terrena perdere, regem coeli occiderunt. Et quid eis factum est? Perdiderunt etiam ipsa terrena; et ubi occiderunt Christum, ibi occisi sunt: et cum terram nolentes perdere, datorem vitae occiderunt, eamdem terram occisi perdiderunt; et eo tempore quo illum occiderunt, ut ex ipso tempore admonerentur quare ista perpessi sunt. Quando enim eversa est civitas Judaeorum, Pascha celebrabant, et in multis millibus hominum tota ipsa gens convenerat ad illius festivitatis celebrationem. Ibi Deus, per malos quidem, sed tamen ille bonus; per injustos, sed justus et juste, ita in eos vindicavit, ut perimerentur multa hominum millia, et ipsa civitas everteretur. Hoc in isto psalmo plangit intellectus Asaph; et in ipso planctu, tanquam intellectus discernit terrena a coelestibus, discernit Vetus Testamentum a Novo Testamento; ut videas per quae transeas, quid exspectes, quid relinquas, quibus haereas. Sic ergo coepit.

Notes

  1. 17. Exod. XIV, 22, 28
  2. 18. Joan. XI, 48