TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed enim et nos pleraque instrumenta et vasa ex hujusmodi materia vel metallo habemus in usum celebrandorum sacramentorum, quae ipso ministerio consecrata sancta dicantur, in ejus honorem cui pro salute nostra inde servitur: et sunt profecto etiam ista instrumenta vel vasa, quid aliud quam opera manuum hominum? Verumtamen numquid os habent, et non loquentur? numquid oculos habent, et non videbunt? numquid eis supplicamus, quia per ea supplicamus Deo? Illa maxime causa est impietatis insanae, quod plus valet in affectibus miserorum viventi similis forma quae sibi efficit supplicari, quam quod eam manifestum est non esse viventem, ut debeat a vivente contemni. Plus enim valent simulacra ad curvandam infelicem animam quod os habent, oculos habent, aures habent, nares habent, manus habent, pedes habent, quam ad corrigendam quod non loquentur, non videbunt, non audient, non odorabunt, non contrectabunt, non ambulabunt.