TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Attende itaque istum, quantum mihi videtur, in hac tribulatione constitutum. Quando quidem positus in tribulatione quasi dolere deberet (tribulatio enim dolorem habet congruum), iratum se dicit in tribulatione, et ait: Miserere mei, Domine, quoniam tribulor, conturbatus est in ira oculus meus. Si tribularis, quare irasceris? Irascitur iste alienis peccatis. Quis non irascatur, videns homines confitentes ore Deum, negantes moribus? Quis non irascatur, videns homines saeculo verbis, et non factis renuntiantes? Quis est qui non irascatur, videns fratres insidiantes fratribus, fidem non servantes osculo quod infigunt in sacramentis Dei? Et quis enumeret omnia, quibus irascitur corpus Christi, quod intus vivit de spiritu Christi, quod gemit tanquam granum inter paleas? Vix enim apparent isti qui sic gemunt, qui sic irascuntur: quomodo vix apparent grana, quando area trituratur. Qui nescit quantae spicae missae sunt, putat totum paleam esse: et ex hoc quod totum palea putatur, inde magna massa purgabitur. In his ergo non apparentibus et gementibus irascitur, qui dicit alio loco: Zelus domus tuae comedit me 48Psal. LXVIII, 10 . Dicit et alibi quando quidem videt multos mala facientes, Taedium detinuit me a peccatoribus relinquentibus legem tuam 49Psal. CXVIII, 53 . Dicit et alio loco, Vidi insensatos, et tabescebam 50Ibid., 158 .

Notes

  1. 48. Psal. LXVIII, 10
  2. 49. Psal. CXVIII, 53
  3. 50. Ibid., 158