[vers. 28.] Ibi Benjamin adolescentior in ecstasi. Ibi Paulus novissimus Apostolorum, qui dicit, Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin 176Philipp. III, 5 . Sed plane in ecstasi; expavescentibus omnibus tam magnum in ejus vocatione miraculum. Ecstasis namque est mentis excessus: quod aliquando pavore contingit; nonnunquam vero per aliquam revelationem alienatione mentis a sensibus corporis, ut spiritui quod demonstrandum est demonstretur. Unde intelligi etiam sic potest quod hic positum est, in ecstasi; quia cum ei persecutori dictum esset de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris, adempto lumine oculorum carnalium, respondebat Domino quem spiritu videbat; qui autem cum illo erant, vocem respondentis audiebant, neminem tamen videntes cui loqueretur 177Act. IX, 4-7. Potest hic ecstasis etiam illa ejus intelligi, de qua ipse loquens ait, scire se hominem raptum usque in tertium coelum; sive autem in corpore, sive extra corpus, nescire; sed raptum in paradisum audisse ineffabilia verba, quae non liceret homini loqui 178II Cor. XII, 2-4. Principes Juda, duces eorum; principes Zabulon, principes Nephthalim. Cum Apostolos significet principes, ubi est et Benjamin adolescentior in ecstasi; quibus verbis Paulum significari nemo ambigit; vel nomine principum omnes significentur in Ecclesiis excellentes atque imitatione dignissimi: quid sibi volunt haec nomina tribuum Israeliticarum? Si enim tantum Judae mentio fieret, quoniam ex hac tribu reges fuerant, ex qua et Dominus Christus secundum carnem 179Rom. IX, 5; ideo ex hac tribu putaremus figuratos etiam principes Testamenti Novi: cum vero adjungit, principes Zabulon, principes Nephthalim; quisquam forsitan dicat ex his tribubus Apostolos fuisse, ex aliis autem non fuisse. Quod licet unde probari hoc posset non videam; tamen, quia nec unde refellatur invenio, et hoc loco principes Ecclesiarum, ducesque eorum qui in Ecclesiis benedicunt Dominum video commendari, non absurde etiam istum sensum probo; sed plus me delectat quod ex istorum nominum interpretatione clarescit. Hebraea quippe sunt nomina: quorum Juda, Confessio interpretari dicitur; Zabulon, Habitaculum fortitudinis; Nephthalim, Dilatatio mea. Quae omnia verissimos nobis insinuant principes Ecclesiarum, dignos ducatu, dignos imitatione, dignos honoribus. Martyres namque in Ecclesiis locum summum tenent, atque apice sanctae dignitatis excellunt. Jam vero in martyrio prima confessio est, et pro illa quidquid acciderit tolerandi sequens assumitur fortitudo; deinde post omnia tolerata, finitis angustiis, latitudo consequitur in praemio Potest et sic intelligi, ut quoniam tria haec praecipue commendat Apostolus, fidem, spem, charitatem 180II Cor. XIII, 13, confessio sit in fide, fortitudo in spe, latitudo in charitate. Fidei quippe res est ut corde credatur ad justitiam, ore autem confessio fiat ad salutem 181Rom. X, 10. In passionibus autem tribulationum res tristis est, sed spes fortis est: Si enim quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 182Id. VIII, 25 . Latitudinem vero praestat charitatis in corde diffusio: nam consummata charitas foras mittit timorem 183I Joan. IV, 18 ; qui timor tormentum habet per animae angustias. Principes ergo Juda duces eorum qui in Ecclesiis benedicunt Dominum. Principes Zabulon, principes Nephthalim: principes confessionis, fortitudinis, latitudinis; principes fidei, spei, charitatis.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 176. Philipp. III, 5
- 177. Act. IX, 4-7
- 178. II Cor. XII, 2-4
- 179. Rom. IX, 5
- 180. II Cor. XIII, 13
- 181. Rom. X, 10
- 182. Id. VIII, 25
- 183. I Joan. IV, 18