Et exspectabo nomen tuum, quia jucundum es. Amarum est saeculum, sed nomen tuum jucundum. Et si dulcia quaedam sunt in saeculo, sed cum amaritudine digeruntur. Praeponitur nomen tuum, non solum magnitudine, sed etiam jucunditate. Narraverunt etenim mihi injusti delectationes suas, sed non sicut lex tua, Domine 59Psal. CXVIII, 85. Neque enim si nihil dulce esset martyribus, tantas tribulationum amaritudines aequo animo sustinerent. Amaritudo eorum a quovis sentiebatur, dulcedinem eorum non facile quisquam gustare poterat. Nomen ergo Dei jucundum est amantibus Deum super omnes jucunditates. Exspectabo nomen tuum, quia jucundum est. Et cui probas quia jucundum est? Da mihi palatum cui jucundum est. Lauda mel quantum potes, exaggera dulcedinem ejus quibus valueris verbis: homo nesciens quid sit mel, nisi gustaverit, quid dicas nescit. Ideo magis ad experimentum te invitans psalmus, quid ait? Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus 60Psal. XXXIII, 9 . Gustare non vis, et dicis, Jucundum est? Quid jucundum est? Si gustasti, in fructu tuo inveniatur, non in solis vocibus, tanquam tantummodo in foliis, ne maledicto Domini arescere tanquam illa ficulnea merearis 61Matth. XXI, 19. Gustate, inquit, et videte quoniam suavis est Dominus. Gustate, et videte: tunc videbitis, si gustaveritis. Homini autem non gustanti, unde probas? Laudando jucunditatem nominis Dei, quantacumque dixeris, verba sunt: aliud est gustus. Verba laudis ejus audiunt et impii: non autem gustant quam jucundum est, nisi sancti. Proinde iste sentiens dulcedinem nominis Dei, et volens explicare, et volens ostendere, nec inveniens quibus: etenim sanctis non opus est ut ostendat, quia et ipsi gustant et norunt; impii autem sentire non possunt quod gustare nolunt: quid ergo facit de jucunditate nominis Dei? Tulit se continuo a turbis impiorum: Et exspectabo, inquit, nomen tuum, quia jucundum est in conspectu sanctorum tuorum. Jucundum est nomen tuum, sed non in conspectu impiorum: ego quam dulce sit scio, sed his qui gustarunt.