TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 3.] Domine, firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus: Domine, qui me firmasti, quia refugi ad te; refugi autem quia liberasti me. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum: Deus meus, qui mihi adjutorium prius vocationis tuae praestitisti, ut sperare in te possim. Protector meus et cornu salutis meae, et redemptor meus: protector meus, quia non de me praesumpsi, quasi erigens adversum te cornu superbiae; sed te ipsum cornu, hoc est firmam celsitudinem salutis inveni; quod ut invenirem, redemisti me.