Nec putetis, fratres, ideo nonnulis solem esse adorandum, quia sol in Scripturis aliquando Christum significat. Talis est enim dementia hominum; quasi adorandum aliquid dicatur, cum dicitur, Sol Christum significat. Adora ergo et petram, quia Christum significat 175I Cor. X, 4 . «Sicut ovis ad victimam» «ductus est» 176Isai. LIII, 7 ; adora et ovem, quia Christum significat. «Vicit leo de tribu Juda» 177Apoc. V, 5 ; adora et leonem, quia Christum significat. Videte quam multa Christum significent; omnia ista Christus in similitudine, non in proprietate. Quaeris proprietatem Christi? «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum.» Ecce proprietas Christi, per quam factus es. Vis audire et proprietatem per quam refectus es? «Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis» 178Joan. I, 1, 14 . Caetera similitudines sunt. Intellige, esto Scripturae capax, ut aliud videas objici oculis tuis, aliud innui cordi tuo.