TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 14.] Confitebor tibi, Domine, quoniam terribiliter mirificatus es. Terribiliter mirificatus es:» eo ipso quod te miramur, tu terribilis es; cum tremore gaudemus. Timemus enim ne de donis tuis nos extollentes per superbiam, mereamur amittere quod humilitate percepimus. «Confitebor tibi, Domine, quoniam terribiliter mirificatus es: mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit valde.» Jam cognoscit anima mea valde; quoniam suscepisti me ex utero matris meae: antea vero mirificata est scientia tua ex me; invaluerat, nec poteram ad illam. Ergo ex me invaluerat, nec poteram ad illam. Unde modo anima mea cognoscit valde, nisi quia nox illuminatio in deliciis meis est? nisi quia venit mihi gratia tua, et illuminavit tenebras meas? nisi quia tu possedisti renes meos? nisi quia tu suscepisti me ex utero matris meae?