[vers. 11.] Justitiam meam non abscondi in corde meo. Quid est, justitiam meam? Fidem meam: quia justus ex fide vivit 47Habac. II, 4, et Rom. I, 17. Ut puta, interrogat sub poena persecutor, quod eis licuit aliquando, Quid es? paganus, an christianus? Christianus. Ipsa est justitia ejus: credidit, ex fide vivit. Non abscondit in corde suo justitiam suam. Non dixit apud se: Credo quidem in Christum, sed huic persecutori meo saevienti et minanti non dicam quod credidi: novit Deus meus intus in corde meo quia credo, ipse scit quia illi non renuntio. Ecce hoc dicis te intus habere in corde: in labiis quid? Non sum christianus? Contra cor tuum testimonium dicunt labia tua. Justitiam meam non abscondi in corde meo.