[vers. 8.] Dulcis et rectus Dominus: dulcis est Dominus, quandoquidem et peccantes et impios ita miseratus est, ut omnia priora donarit; sed etiam rectus est Dominus, qui post misericordiam vocationis et veniae, quae habet gratiam sine meritis, digna ultimo judicio merita requiret. Propter hoc legem statuet delinquentibus in via: quia misericordiam praerogavit ut perduceret in viam.