[«vers. 15.] Quousque justitia,» inquit, «convertatur in judicium et qui habent eam omnes recto sunt corde.» Attende modo, et habe justitiam; quia judicium nondum potes habere. Prius est ut habeas justitiam; sed ipsa justitia tua convertetur in judicium. Habuerunt hic justitiam Apostoli, et pertulerunt iniquos. Sed quid illis dicitur? «Sedebitis super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel» 39Matth. XIX, 28 . Ergo justitia ipsorum convertetur in judicium. Modo enim justus quisquis hic fuerit, ad hoc est ut patiatur mala et toleret: patiatur tempus passionis, et venit dies judicationis. Sed quid dico de servis Dei? Ipse Dominus qui judex est omnium vivorum et mortuorum, primo judicari voluit, et sic judicare. «Quousque justitia convertatur in judicium: et qui habent eam omnes recto sunt corde.» Qui habent modo justitiam, nondum judicant. Primo est enim habere justitiam, et postea judicare: primo patitur malos, et postea judicat malos. Modo justitia sit; postea convertetur in judicium. Et tamdiu patitur homines malos, quamdiu vult Deus, quamdiu illos perferet Ecclesia Dei, ut erudiatur per malitiam ipsorum. Non tamen repellet Deus plebem suam, «quosque justitia convertatur in judicium: et qui habent eam, omnes recto sunt corde.» Qui sunt «recto corde?» Qui hoc volunt quod Deus vult. Parcit peccatoribus, tu vis ut jam perdat peccatores. Distorti cordis es et pravae voluntatis, quando aliud vis, aliud vult Deus. Vult autem Deus parcere malis, tu non vis parci: patiens est Deus peccatoribus, tu non vis tolerare peccatores. Sed ut dicere coeperam, aliud vis tu, aliud Deus: converte cor tuum, et dirige ad Deum; quia et Dominus infirmis compassus est. Vidit in corpore suo, id est in Ecclesia sua infirmos, qui primo voluntatem suam sequi tentarent; sed cum viderent voluntatem Dei aliam esse, dirigerent se et cor suum ad suscipiendam et sequendam voluntatem Dei. Ne voluntatem Dei velis torquere ad voluntatem tuam, sed tuam corrige ad voluntatem Dei. Voluntas Dei sic est quomodo regula: ecce, puta, torsisti regulam; unde habes corrigi? Illa autem integra manet: regula est enim incommutabilis. Quamdiu integra est regula, habes quo te convertas et corrigas pravitatem tuam, habes unde corrigas quod in te tortum est. Quid autem volunt homines? Parum est, quia voluntatem suam tortuosam habent; etiam volunt voluntatem Dei tortam facere secundum cor suum, ut hoc faciat Deus quod ipsi volunt, cum ipsi hoc debeant facere quod Deus vult.