[vers. 9.] Ne projicias me in tempore senectutis. Spes mea a juventute mea, ne projicias me in tempore senectutis. Quod est hoc tempus senectutis? Cum deficiet virtus mea, ne derelinquas me. Respondet hic tibi Deus: Imo vero deficiat virtus tua, ut in te maneat mea; ut dicas cum Apostolo: Quando infirmor, tunc potens sum 41II Cor. XII, 10 . Noli timere ne projiciaris in infirmitate, in ista senectute. Quid enim, Dominus tuus non est infirmatus in cruce? nonne ante illum, tanquam ante hominem nihil valentem, captivatum et oppressum, caput agitaverunt fortissimi, et tauri pingues, et dixerunt: Si Filius Dei est, descendat de cruce 42Matth. XXVII, 39, 40 ? Numquid ille, quia infirmus erat, desertus est; qui maluit non descendere de cruce, ne non potentiam ostendisse, sed insultantibus cessisse videretur? Quid te docuit pendens, qui descendere noluit, nisi patientiam inter insultantes, nisi ut sis fortis in Deo tuo? Forte et ex ejus persona dictum sit, Tanquam prodigium factus sum multis, et tu adjutor fortis: ex persona ejus secundum infirmitatem, non secundum potestatem; secundum id quod nos in se transfiguraverat, non secundum id quod ipse descenderat. Factus est enim multis prodigium. Et forte ipsa erat senectus ejus; quia ex vetustate non incongrue senectus vocatur, et ait Apostolus: Vetus homo noster simul crucifixus est cum illo 43Rom. VI, 6 . Si ibi erat vetus homo noster, senectus ibi erat; quia vetus, senectus. Tamen quia verum est, Renovabitur sicut aquilae juventus tua 44Psal. CII, 5 , resurrexit ipse die tertio, promisit resurrectionem finito saeculo. Jam praecessit caput; membra secutura sunt. Quid times ne derelinquat te, ne abjiciat in tempus senectutis, cum defecerit virtus tua? Imo tunc in te erit virtus ejus, quando defecerit virtus tua.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 41. II Cor. XII, 10
- 42. Matth. XXVII, 39, 40
- 43. Rom. VI, 6
- 44. Psal. CII, 5