[vers. 18.] Judicare pupillo et humili: id est, non ei qui conformatur huic saeculo, neque superbo. Aliud est enim judicare pupillum, aliud judicare pupillo: judicat pupillum etiam qui condemnat; judicat autem pupillo qui pro illo profert sententiam. Ut non apponat ultra magnificare se homo super terram. Homines enim sunt, de quibus dictum est: Pone, Domine, legislatorem super eos, sciant gentes quoniam homines sunt. Sed etiam ille qui eodem loco intelligitur poni super eos, homo erit, de quo nunc dicitur, Ut non apponat ultra magnificare se homo super terram: cum venerit scilicet Filius hominis judicare pupillo, qui se exuit veterem hominem, atque hoc modo tanquam extulit Patrem.