TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hoc ergo nos docuit psalmus iste breviter, charissimi, ex admonitione solemnitatis martyrum, ut intelligamus quia martyres tribulationem hic passi sunt corporalem: nos in quantacumque pace simus, necesse est patiamur tribulationem spiritualem; et necesse est ut inter scandala, et zizania, et paleam gemat Ecclesia et illa massa, donec messis veniat, donec ventilabrum, donec veniat ultima ventilatio, ut separetur palea a frumento, donec ad horreum redigatur 46Id. XIII, 30, et III, 12. Quod donec fiat, clamemus: Ego vero egenus et pauper sum; Deus, adjuva me: adjutor meus es tu, Domine; ne tardaveris. Quid est, Ne tardaveris? Quia multi dicunt: Longum est ut veniat Christus. Quid ergo, quia dicimus, Ne tardaveris? venturus est antequam statuit venire? Quid sibi vult hoc votum, Ne tardaveris? Ne mihi tardius videatur quod venturus es. Tibi enim longum videtur; non Deo longum videtur, cui mille anni dies unus est, vel tres horae vigiliae 47Psal. LXXXIX, 4. Sed tu si non habueris tolerantiam, tardum tibi erit: et cum tibi tardum erit, deflecteris ab eo, et eris similis illis qui in eremo fatigati sunt, et festinaverunt a Deo petere delicias, quas illis in patria reservabat; et cum non darentur deliciae in itinere, quibus forte corrumperentur, murmuraverunt adversus Deum, et redierunt corde in Aegyptum 48Exod. XVI, 2, et Act. VII, 39; unde corpore fuerant separati, corde redierunt. Noli ergo tu sic; noli sic: time verbum Domini dicentis, Mementote uxoris Lot 49Luc. XVII, 32 . Et ipsa in via, jam liberata de Sodomis, retro respexit; ubi respexit, ibi remansit: facta est statua salis 50Gen. XIX, 29, ut condiat te. Exemplo enim tibi data est, ut tu cor habeas, non remaneas fatuus in via. Attende remanentem, et transi; attende respicientem retro, et tu in anteriora extentus esto, sicut Paulus. Quid est non respicere retro? Quae retro oblitus, inquit. Ideo sequeris vocatus ad supernam palmam de qua postea glorieris. Quia idem Apostolus dicit: Superest mihi corona justitiae, quam mihi reddet Dominus in illo die justus judex 51II Tim. IV, 8 .

Notes

  1. 46. Id. XIII, 30, et III, 12
  2. 47. Psal. LXXXIX, 4
  3. 48. Exod. XVI, 2, et Act. VII, 39
  4. 49. Luc. XVII, 32
  5. 50. Gen. XIX, 29
  6. 51. II Tim. IV, 8