[vers. 17.] Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Nihil evidentius. Attendite jam ipsum templum regis, quia inde loquitur propter unitatem diffusam toto orbe terrarum: quia illae quae virgines esse voluerunt, nisi adducantur in templum regis, sponso placere non possunt. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Genuerunt te Apostoli: ipsi missi sunt, ipsi praedicaverunt, ipsi patres. Sed numquid nobiscum corporaliter semper esse potuerunt? Etsi unus ipsorum dixit: Cupio dissolvi, et esse cum Christo multo magis optimum est; manere in carne necessarium propter vos 93Philipp. I, 23, 24 . Dixit hoc quidem, sed quamdiu hic manere potuit? Numquid usque ad hoc tempus? numquid usque in posterum? Ergo illorum abscessu deserta est Ecclesia? Absit. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Quid est, Pro patribus tuis nati sunt tibi filii? Patres missi sunt Apostoli, pro Apostolis filii nati sunt tibi, constituti sunt episcopi. Hodie enim episcopi, qui sunt per totum mundum, unde nati sunt? Ipsa Ecclesia patres illos appellat, ipsa illos genuit, et ipsa illos constituit in sedibus patrum. Non ergo te putes desertam, quia non vides Petrum, quia non vides Paulum, quia non vides illos per quos nata es: de prole tua tibi crevit paternitas. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. Vide templum regis quam late diffusum est: ut noverint virgines quae non adducuntur in templum regis, non se ad istas nuptias pertinere. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. Haec est catholica Ecclesia: filii ejus constituti sunt principes super omnem terram, filii ejus constituti sunt pro patribus. Agnoscant qui praecisi sunt, veniant ad unitatem, adducantur in templum regis. Templum suum Deus ubique collocavit, fundamenta Prophetarum et Apostolorum ubique firmavit. Filios genuit Ecclesia, constituit eos pro patribus suis principes super omnem terram.