TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 17.] Deinde quod dixit, montem Dei, montem incaseatum, montem uberem, ne quis auderet ex hoc Dominum Jesum Christum comparare caeteris sanctis, qui et ipsi dicti sunt montes Dei: legitur quippe, Justitia tua sicut montes Dei 110Psal. XXXV, 7 ; unde Apostolus ait, Ut nos simus justitia Dei in ipso 111II Cor. V, 21 . De quibus montibus et alio loco dicitur, Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis 112Psal. LXXV, 5 ; quia vita eis aeterna donata est, et per eos sanctarum Scripturarum eminentissima auctoritas constituta est, sed illuminante ab eis illo cui dicitur, Illuminans tu. Levavi enim oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi: nec tamen auxilium meum ab ipsis proprie montibus; sed auxilium meum a Domino qui fecit coelum et terram 113Psal. CXX, 1, 2 . Unus quippe ipsorum montium multum excellens cum dixisset, quod plus illis omnibus laboraverit: Non autem ego, inquit, sed gratia Dei mecum 114I Cor. XV, 10 . Ne quis ergo auderet etiam montem speciosum forma prae filiis hominum 115Psal. XLIV, 3 montibus filiis hominum comparare; quoniam non defuerunt qui eum dicerent, alii Joannem Baptistam, alii Eliam, alii Jeremiam, aut unum ex Prophetis 116Matth. XVI, 14; convertit se ad illos, et ait: Utquid suspicamini montes incaseatos, montem, inquit, in quo placuit Deo inhabitare in eo? Utquid suspicamini? Sicut enim lumen illi, quia et ipsis dictum est, Vos estis lumen mundi 117Id. V, 14 ; sed aliud illud dictum est, Lumen verum, quod illuminat omnem hominem 118Joan. I, 9 : sic, montes illi; sed longe alius mons paratus in cacumine montium. Montes itaque isti illum montem portando gloriosi sunt: quorum ille unus dicit, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo 119Gal. VI, 14 : ut qui gloriatur, non in seipso, sed in Domino glorietur 120I Cor. I, 31 . Utquid ergo suspicamini montes incaseatos, eum montem in quo placuit Deo habitare in eo? Non quia in aliis non inhabitat, sed quia in ipsis per ipsum. In ipso quippe inhabitat omnis plenitudo divinitatis 121Coloss. II, 9 ; non umbraliter, tanquam in templo a rege Salomone facto, sed corporaliter, id est solide atque veraciter. Quoniam Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi 122II Cor. V, 10 . Quod sive de Patre dictum accipiamus, quoniam ipse ait, Pater autem in me manens, ipse facit opera sua; ego in Patre, et Pater in me 123Joan. XIV, 10 ; sive ita intelligatur, Deus erat in Christo, Verbum erat in homine: sic erat utique Verbum in carne, ut Verbum etiam caro factum solus proprie diceretur, id est, homo Verbo in unam Christi personam copularetur. Utquid ergo suspicamini montes incaseatos, eum montem in quo placuit Deo inhabitare in eo? Longe utique aliter quam in illis montibus, quorum aliquem etiam hunc suspicamini. Non enim quia et illi per adoptionis gratiam filii Dei sunt, ideo quisquam illorum est Unigenitus cui diceret: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis 124Psal. CIX, 1 . Etenim Dominus inhabitabit usque in finem: id est, illos montes non comparandos huic monti ipse Dominus inhabitabit, qui est mons paratus in cacumine montium; ut perducat eos in finem, id est in seipsum sicut Deus est contemplandum. Finis enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti 125Rom. X, 4 . Deo itaque placuit habitare in isto monte, qui paratus est in cacumine montium; cui dicit: Tu es Filius meus dilectus, in quo bene complacui 126Matth. III, 17 . Ipse autem mons Dominus est, qui alios montes inhabitabit in finem, in quorum cacumine paratus est. Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus 127I Tim. II, 5 , mons montium, sicut sanctus sanctorum. Unde dicit: Ego in eis, et tu in me 128Joan. XVII, 23 . Utquid ergo suspicamini montes incaseatos, montem in quo placuit Deo inhabitare in eo? Etenim montes illos incaseatos Dominus iste, mons incaseatus, inhabitabit usque in finem, ut aliquid sint quibus ait: Quia sine me nihil potestis facere 129Id. XV, 5 .

Notes

  1. 110. Psal. XXXV, 7
  2. 111. II Cor. V, 21
  3. 112. Psal. LXXV, 5
  4. 113. Psal. CXX, 1, 2
  5. 114. I Cor. XV, 10
  6. 115. Psal. XLIV, 3
  7. 116. Matth. XVI, 14
  8. 117. Id. V, 14
  9. 118. Joan. I, 9
  10. 119. Gal. VI, 14
  11. 120. I Cor. I, 31
  12. 121. Coloss. II, 9
  13. 122. II Cor. V, 10
  14. 123. Joan. XIV, 10
  15. 124. Psal. CIX, 1
  16. 125. Rom. X, 4
  17. 126. Matth. III, 17
  18. 127. I Tim. II, 5
  19. 128. Joan. XVII, 23
  20. 129. Id. XV, 5