Exsultatio mea, redime me. Si jam exsultas, quid vis redimi? Exsultatio mea, redime me. Audio vocem gaudii, Exsultatio mea: audio gemitum, Redime me. Gaudes, et gemis. Ita, inquit, et gaudeo, et gemo: gaudeo in spe, gemo adhuc in re. Exsultatio mea, redime me. Spe gaudentes, ait Apostolus. Ergo recte, Exsultatio mea, redime me. Unde redime me? Sequitur, In tribulatione patientes 50Rom. XII, 12 . Exsultatio mea, redime me. Jam justificatus erat et Apostolus: et quid ait? Non solum, inquit, sed etiam nos ipsi primitias habentes Spiritus, et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus. Unde redime me? Quia ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Ecce ergo unde redime me; quia adhuc exspectamus in nobis ingemiscentes redemptionem corporis nostri. Unde ergo exsultatio mea? Ibi sequitur idem apostolus, et dicit, Spe enim salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 51Id. VIII, 23-25 . Si speras, gaudes; si per patientiam exspectas, adhuc gemis: non enim opus est patientia, ubi nihil mali perpeteris. Tolerantia quae dicitur, patientia quae dicitur, sustinentia quae dicitur, longanimitas quae dicitur, non est nisi in malis. Ubi premeris, ibi angustia est. Ergo si per patientiam exspectamus, adhuc dicimus, Redime me a pressura quae circumdedit me: quia vero spe salvi facti sumus, simul utrumque dicimus, Exsultatio mea, redime me.