TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 2.] Dixi, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Credas quod legendo, disserendo, praedicando, monendo, objurgando, hortando, cum versaretur in opere, cum exerceretur in difficultatibus quibusdam humanis, homo agens inter homines, quamvis jam transiliens eos qui non delectantur his (quia difficile est ut quisque lingua non labatur et peccet, et qui lingua non peccavit, ut scriptum est, hic perfectus est vir [Jacobi III, 2] ), aliqua forte poenitenda dixerat, et lapsa erant ab ore quae vellet revocare, nec posset. Non enim lingua frustra in udo est, nisi quia facile labitur. Videns ergo quam esset difficile, ut necessitatem loquendi haberet homo, et in loquendo non aliquid diceret, quod se dixisse nollet; et taedio affectus ex his peccatis, quaesivit evitare talia. Patitur hanc difficultatem transiliens. Non me judicet, qui nondum est transiliens: transiliat, et experiatur quod loquor; tunc enim erit et testis et filius veritatis. Cum ergo haec ei contigissent, statuerat non loqui, ne aliquid diceret quod locutum se esse poeniteret. Hoc indicant prima verba ejus, Dixi, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Custodi ergo vias tuas, o Idithun, et noli delinquere in lingua tua: perpende quod dicturus es, examina, consule interiorem veritatem, et sic profer ad exteriorem auditorem. Quaeris ista plerumque in perturbatione rerum, in occupatione animorum, dum ipsa infirmitas animae, quam aggravat corpus quod corrumpitur, et audire vult et dicere, audire intus, dicere foris, aliquando perturbata studio dicendi, deficit indiligentia agnoscendi: et in his dicit aliquid quod forte non esset dicendum. Contra haec remedium melius est silentium. Stat enim peccator, propria quadam nota peccator, superbus quisquam et invidus; audit loquentem transilientem, captat verba, proponit laqueos; difficile est ut non inveniat aliquid non ita dictum, ut dici debuisset: nec audiendo ignoscit, sed calumniatur invidendo. Contra hos iste Idithun transiliens eos silere delegerat; unde ita cantavit: Dixi, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Quamdiu capior a calumniosis, aut captor, et si non capior, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Quamvis transilierim delectationes terrenas, quamvis non me capiant temporalium rerum volatici affectus, quamvis jam haec ima despiciam, et ad meliora consurgam; in ipsis tamen melioribus sufficit mihi delectatio intelligentiae coram Deo: quid mihi opus est captanda loqui, et dare aditum calumniantibus? Dixi ergo, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam. Hoc quare? Propter pios, propter studiosos, propter fideles et sanctos? Absit. Illi sic audiunt, ut quod probant laudent: quod autem improbant inter multa forte quae laudant, veniam dent potius quam calumniam parent. Propter quos ergo vis custodire vias tuas, ut non delinquas in lingua tua, et ponis ori tuo custodiam? Audi: Dum consistit adversum me peccator. Non consistit ad me, sed consistit adversum me. Quid dicturus postremo, unde satisfaciam? Carnali de spiritualibus loquor, foris videnti et audienti, intus surdo et caeco. Animalis enim homo non percipit quae sunt Spiritus Dei 7I Cor. II, 14. Nisi autem animalis inveniretur, quando calumniaretur? Beatus qui narrat verbum auri audienti 8Eccli. XXV, 12, non auri peccatoris astantis adversum se. Tales enim multi circumstabant et circumfremebant, quando ille velut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente sine voce, sic non aperuit os suum 9Isai. LIII, 7. Quid enim dicas turgidis, turbidis, calumniosis, litigiosis, verbosis? Quid dicas sanctum et pium, et de religione transiliens eos: quando ipsis libenter audientibus, discere cupientibus, veritatis cibo inhiantibus, avide accipientibus, et Dominus ait: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo 10Joan. XVI, 12 ? Et Apostolus, Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus: non tamen desperandis, sed nutriendis. Sequitur enim, Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis. Ergo vel nunc dic, Sed neque adhuc quidem potestis 11I Cor. III, 1, 2 . Noli ergo festinare audire quod non capis, sed cresce ut capias. Sic parvulum alloquimur, in sinu matris Ecclesiae pio lacte nutriendum, et ad escam mensae dominicae idoneum faciendum. Quid autem vel tale dicam peccatori astanti adversus me, idoneum se putanti aut fingenti, ad ea quae non capit; ut cum ei dixero, et ille non ceperit, non se putet non cepisse, sed me defecisse? Ergo propter hunc peccatorem astantem adversus me, posui ori meo custodiam.

Notes

  1. 7. I Cor. II, 14
  2. 8. Eccli. XXV, 12
  3. 9. Isai. LIII, 7
  4. 10. Joan. XVI, 12
  5. 11. I Cor. III, 1, 2