[vers. 2.] Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Non in toto corde confitetur Deo, qui de providentia ejus in aliquo dubitat: sed qui jam cernit occulta sapientiae Dei, quantum sit invisibile praemium ejus, qui dicit, Gaudemus in tribulationibus 8Rom. V, 3 ; et quemadmodum omnes cruciatus, qui corporaliter inferuntur aut exerceant conversos ad Deum, aut ut convertantur admoneant, aut justae damnationi ultime praeparent obduratos, et sic omnia ad divinae providentiae regimen referantur, quae stulti quasi casu et temere et nulla divina administratione fieri putant. Narrabo omnia mirabilia tua. Narrat omnia mirabilia Die, qui ea non solum in corporibus palam, sed in animis invisibiliter quidem, sed longe sublimius et excellentius fieri videt. Nam terreni homines et occultis dediti, magis mirantur resurrexisse in corpore mortuum Lazarum, quam resurrexisse in anima persecutorem Paulum. Sed quoniam visibile miraculum ad illuminationem animam vocat, invisibile autem eam quae vocata venit illuminat; omnia narrat mirabilia Dei, qui credens visibilibus ad intelligenda invisibilia transitum facit.