[vers. 10.] Timor Domini: non servilis, sed castus; gratis amans, non puniri timens ab eo quem tremit, sed separari ab eo quem diligit. Iste est timor castus, non quem consummata charitas foras mittit 35I Joan. IV, 18; sed permanens in saeculum saeculi. Hic est Spiritus sanctus; id est, hunc donat, hunc confert, hunc inserit Spiritus sanctus. Judicia Domini vera, justificata in idipsum: non ad rixas divisionis, sed ad congregationem unitatis; hoc est enim, in idipsum. Hoc est Spiritus sanctus. Ideo linguis omnium loqui fecit, in quos primo venit; quia linguas omnium gentium in unitatem se congregaturum esse nuntiavit. Quod tunc faciebat unus homo accepto Spiritu sancto, ut unus homo linguis omnium loqueretur; hoc modo ipsa unitas facit, linguis omnibus loquitur. Et modo unus homo in omnibus gentibus linguis omnibus loquitur, unus homo caput et corpus, unus homo Christus et Ecclesia, vir perfectus, ille sponsus, illa sponsa: sed erunt, inquit, duo in carne una 36Gen. II, 24 . Judicia Dei vera justificata in idipsum: propter unitatem.