[vers. 5.] Quoniam iniquitates meae sustulerunt caput meum, sicut fascis gravis gravatae sunt super me. Et hic causam praemisit, et effectum subjecit; quid unde contigerit dixit: Iniquitates meae sustulerunt caput meum. Nemo enim superbus, nisi iniquus, cui sustollitur caput. Sursum tollitur, qui erigit caput adversus Deum. Audistis cum lectio legeretur libri Ecclesiastici, Initium superbiae hominis, apostatare a Deo 21Eccli. X, 14 . Ille qui prior noluit audire praeceptum, sustulit iniquitas ipsius caput adversus Deum. Et quia iniquitates sustulerunt caput ejus, quid illi fecit Deus? Sicut fascis gravis gravatae sunt super me. Levitatis est erigere caput, quasi nihil portat qui erigit caput. Quia ergo leve est quod potest erigi, accipit pondus unde possit comprimi. Convertitur enim labor ejus in caput ejus, et iniquitas ejus in verticem ejus descendit 22Psal. VII, 17. Sicut fascis gravis gravatae sunt super me.