TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 1.] Judica me, Domine: molesta vota et quasi periculosa optat sibi, ut judicetur. Quid est judicari quod optat? Discerni se optat a malis. Alio loco evidenter dicit de ipso judicio discretionis: Judica me, Domine, et discerne causam meam de gente non sancta 13Psal. XLII, 1 . Ostendit quid dixerit, Judica: ne tanquam sine judicio (quia modo et boni et mali intrant in Ecclesiam) et boni et mali eant in ignem aeternum. Judica me, Domine. Quare? Quoniam ego in innocentia mea ambulavi, et in Domino sperans non movebor. Quid est, in Domino sperans? Ille enim titubat inter malos, qui non in Domino sperat; hinc factum est ut schismata fierent. Trepidaverunt inter malos, cum ipsi pejores essent, et quasi nollent esse boni inter malos. O si frumenta essent, usque ad tempus ventilationis paleam in area tolerarent. Sed quia palea erant, flavit ventus ante ipsam ventilationem, et rapuit de area paleam, et projecit in spinas. Et palea quidem inde projecta est: sed numquid quod remansit frumentum solum est? Non volat ante ventilationem nisi palea, remanet autem et frumentum et palea; ventilabitur vero palea cum venerit tempus ventilationis. Hoc dixit iste: In innocentia mea ambulavi, et in Domino sperans non movebor. Si enim speravero in homine, visurus sum fortasse ipsum hominem aliquando male viventem, nec eas vias tenentem, quas vel didicit vel docet in Ecclesia bonas, sed quas diabolo docente sectatus est; et quia spes mea in homine erit, titubante homine titubabit spes mea, et cadente homine cadet spes mea: quia vero in Domino spero, non movebor.

Notes

  1. 13. Psal. XLII, 1