TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 1.] Sed et ipsi audiant antequam veniat hora, et dicat illis Apostolus, «Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino» 6Ephes. V, 8 . Sicut iste psalmus habet, evigilent. Jam illuminati sunt montes, quid adhuc dormiunt? Levent «oculos suos in montes, unde veniet auxilium illis.» Quid est, Jam illuminati sunt montes? Jam ortus est sol justitiae, jam ab Apostolis praedicatum est Evangelium, praedicatae sunt Scripturae, patuerunt omnia sacramenta, conscissum est velum 7Matth. XXVII, 51 , patuit secretum templi: jam tandem levent oculos in montes, unde veniet auxilium illis. Hoc enim praecipit iste psalmus, secundus de his qui inscribuntur, «Canticum graduum.» Sed non rursus praesumant de montibus; quia ipsi montes non a se lucent, sed ab illo lucent de quo dictum est, «Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum» 8Joan. I, 9 . Montes possunt intelligi, homines magni, homines clari. Et quis major Joanne Baptista? Qualis ille mons erat, de quo Dominus ipse dicit, «In natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista» 9Matth. XI, 11 ? Vides certe istum magnum montem lucentem; audi confitentem. Quid confitentem? «Nos omnes,» inquit, «de plenitudine ejus accepimus» 10Joan. I, 16 . De cujus ergo plenitudine acceperunt montes, ab illo est tibi auxilium, non a montibus; in quos tamen nisi levaveris oculos per Scripturas, non admoveberis ; ut ab illo illumineris.

Notes

  1. 6. Ephes. V, 8
  2. 7. Matth. XXVII, 51
  3. 8. Joan. I, 9
  4. 9. Matth. XI, 11
  5. 10. Joan. I, 16