[«vers.» 94.] Subjicit deinde ac dicit: «Tuus sum ego, salvum me fac, quoniam justificationes tuas exquisivi.» Non transeunter intelligendum est quod dictum est, «Tuus sum ego.» Quid enim non est ejus? An forte quia in coelis esse dicitur Deus, ideo putandum est aliquid non esse ejus in terra; cum clamet alius psalmus, «Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terrae et omnes qui habitant in eo» 320Psal. XXIII, 1 ? Quid est ergo quod iste ita se quodammodo familiarius Deo commendandum putavit, ut diceret, «Tuus sum ego, salvum me fac;» nisi intelligi volens quod malo suo suus esse voluerit, quod est inobedientiae primum et maximum malum? Et tanquam dicens, Meus esse volui, et perditum me feci: «Tuus sum,» inquit, «salvum me fac, quia justificationes tuas exquisivi;» non voluntates meas, quibus fui meus, sed «justificationes tuas,» ut essem jam tuus.