[«vers.» 1, 2.] Ergo qui sic imitatur Christum, ut toleret omnes molestias hujus saeculi, spes ejus in Deo sit, ut nec illecebra capiatur, nec timore frangatur, ipse est «qui habitat in adjutorio Altissimi, et in protectione Dei coeli commorabitur:» sicut audistis psalmum, et cantastis; nam inde incipit Psalmus. Quibus autem verbis tentavit Dominum diabolus, cum ad ipsa venerimus, agnoscetis: nota sunt enim. «Dicet Domino, Susceptor meus es tu, et refugium meum, Deus meus.» Quis hoc dicit Domino? «Qui habitat in adjutorio Altissimi.» Quis est «qui habitat in adjutorio Altissimi?» Qui non habitat in adjutorio suo. Quis est «qui habitat in adjutorio Altissimi?» Qui non est superbus, quomodo illi qui manducaverunt ut essent quasi dii, et perdiderunt quod erant facti homines immortales. In adjutorio enim suo habitare voluerunt, non in adjutorio Altissimi: ideo suggestionem serpentis audierunt, praeceptum Dei contempserunt; et invenerunt hoc evenisse in se quod minatus est Deus, non quod promisit diabolus 14Gen. III .