TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hae omnes Aegyptiorum poenae allegorica interpretatione exponi possunt, prout ea quisque intelligere, et rebus ad quas referendae sunt, comparare voluerit. Quod nos quoque facere tentabimus; tanto aptius facturi, quanto magis divinitus fuerimus adjuti. Ad hoc enim psalmi hujus illa verba constringunt, ubi dictum est, Aperiam in parabolis os meum; eloquar propositiones ab initio. Propter hoc quippe etiam aliqua hic dicta sunt, quae omnino accidisse Aegyptiis non legimus, cum omnes eorum plagae in Exodo diligentissime ex ordine contexantur; ut quoniam id quod ibi non dictum est, non frustra in Psalmo dictum esse certi sumus, neque id interpretari nisi figurate possumus, simul intelligamus etiam caetera quae facta esse constat, ob aliquam figuratam significationem facta vel conscripta. Facit enim hoc Scriptura in multis locis Propheticorum eloquiorum. Dicit aliquid quod in illa re gesta, quam videtur commemorare, non invenitur, imo et aliter esse invenitur; ut hinc intelligatur non hoc dicere quod potest putari, sed illud potius quod magis debet adverti: sicut est illud, Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae 83Psal. LXXI, 8 . Quod in illius Salomonis regno constat non esse completum, de quo putari posset iste psalmus loqui, cum de Christo Domino loqueretur. In plagis ergo Aegyptiorum, quae sunt in libro qui Exodus nominatur, ubi maxime Scriptura curavit ut ea quibus afflicti sunt omnia ex ordine dicerentur, non invenitur quod habet iste psalmus, Et dedit rubigini fructus eorum. Illud etiam quod, cum dixisset, Et tradidit grandini jumenta eorum, addidit. Et possessionem eorum igni: de jumentis grandine occisis legitur in Exodo 84Exod. IX, 25; quod vero possessio eorum igne cremata sit, omnino non legitur. Quamvis voces et ignes cum grandine fierent, sicut tonitrua cum fulgoribus solent; non tamen scriptum est aliquid traditum igni ut arderet. Denique mollia quae laedere grando non poterat, dicuntur non esse percussa, id est, duris ictibus laesa; quae postea comedit locusta 85Id. X, 1-15. Item quod hic dicitur, Et moros eorum in pruina, non est in Exodo: multum enim pruina distat a grandine; nam serenis hiemalibus noctibus pruina terra canescit.

Notes

  1. 83. Psal. LXXI, 8
  2. 84. Exod. IX, 25
  3. 85. Id. X, 1-15