TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 12.] Et respexit oculus meus in inimicis meis». Quos dicit inimicos suos? Omnes qui operantur iniquitatem. Noli attendere quia amicus tuus est iniquus: incurrat negotium, et ibi illum probas. Incipis venire contra iniquitatem ipsius, et ibi videbis, quia quando tibi blandiebatur, inimicus erat; sed nondum pulsaveras, non ut institueretur in corde quod non erat, sed ut erumperet quod erat. «Et respexit oculus meus in inimicis meis; et in eis qui insurgunt in me malignantibus, audiet auris mea.» Quando? In senecta. Quid est, in senecta? In novissimo. Et quid audiet auris nostra? Stantes ad dexteram audiemus quod dicetur eis qui sunt ad sinistram: «Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus» 21Matth. XXV, 41 . Ab isto auditu malo justus non timebit. Scitis quia dictum est in quodam psalmo: «In memoria aeterna erit justus; ab auditu malo non timebit» 22Psal. CXI, 7 . Quo auditu malo? Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Et in eis qui insurgunt in me malignantibus, audiet auris mea.»

Notes

  1. 21. Matth. XXV, 41
  2. 22. Psal. CXI, 7