TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 2, 3.] Inde, «Potens in terra erit semen ejus.» Semen futurae messis, opera esse misericordiae Apostolus testis est, qui dicit, «Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim proprio metemus» 14Galat. VI, 9 : et iterum, «Hoc autem,» inquit, «qui parce seminat, parce et metet» 15II Cor. IX, 6 . Quid autem, fratres, potentius, quam ut regnum coelorum, non solum Zacchaeus emat dimidio rerum suarum 16Luc. XIX, 8 , sed et vidua duobus minutis 17Marc. XII, 42 , et tantumdem ibi uterque possideat? quid potentius, quam ut idem regnum et thesauris diviti, et calice aquae frigidae pauperi valeat? Sunt autem qui ista faciant, dum terrena conquirunt, aut hic mercedem sperantes a Domino, aut hominibus placere cupientes: sed, «Generatio rectorum benedicetur,» id est opera eorum, quorum bonus Deus Israel, qui recto sunt corde; rectum autem cor est, non resistere Patri emendanti, et credere pollicenti: non eorum quibus commoventur pedes, et effunduntur gressus atque labuntur, sicut in alio psalmo canitur, dum zelant in peccatoribus pacem peccatorum videntes, et putant perire opera sua, quia non eis merces redditur peritura 18Psal. LXXII, 1-14 . At iste vir qui timet Dominum, et in templum sanctum Dei conversione recti cordis aptatur, nec gloriam hominum quaerit, nec terrenas divitias concupiscit; et tamen, «Gloria et divitiae in domo ejus.» Domus enim ejus, cor ejus est; ubi, Deo laudante, opulentius habitat cum spe vitae aeternae, quam, hominibus adulantibus, in marmoratis laqueatisque tectis cum timore mortis aeternae. Hujus enim «justitia manet in saeculum saeculi:» ipsa ejus gloria, ipsae divitiae. Illius autem purpura et byssus et epulae splendidae, et cum praesto sunt, transeunt; et cum ad finem venerint, aquae guttam ex digito stillante desiderans, ardens lingua clamabit 19Luc. XVI, 19-24 .

Notes

  1. 14. Galat. VI, 9
  2. 15. II Cor. IX, 6
  3. 16. Luc. XIX, 8
  4. 17. Marc. XII, 42
  5. 18. Psal. LXXII, 1-14
  6. 19. Luc. XVI, 19-24