TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 10] Priusquam producat spinas vestras rhamnus, tanquam viventes tanquam in ira combibet eos. Quid est rhamnus? Spinarum genus est, densissimae quaedam spinae esse dicuntur. Primo herba est; et cum herba est, mollis et pulchra est: ibi sunt tamen spinae postea processurae. Modo ergo delectant peccata, et quasi non compungunt. Herba est rhamnus, et modo tamen est spina. Priusquam producat spinas rhamnus: priusquam miserarum delectationum et voluptatum manifesta tormenta procedant. Interrogent se qui aliquid amant, et ad id pervenire non possunt; videant si non cruciantur desiderio: et cum pervenerint ad id quod illicite desiderant, attendant si non cruciantur timore. Videant ergo hic poenas suas, antequam veniat illa resurrectio, cum in carne resurgentes non immutabuntur. Omnes enim resurgemus, sed non omnes immutabimur 60I Cor. XV, 51. Habebunt quippe corruptionem carnis in qua doleant, non in qua moriantur; alioqui et illi dolores finirentur. Tunc spinae illius rhamni, id est, dolores omnes et compunctiones tormentorum producentur. Quales spinas patientur illi qui dicturi sunt: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum 61Sap. V, 3 ? Spinas compunctionis poenitentiae, sed serae et infructuosae, sicut spinarum sterilitas. Poenitentia hujus temporis, dolor medicinalis est: poenitentia illius temporis, dolor poenalis est. Non vis illas pati spinas? Hic compungere spinis poenitentiae, ut facias quod dictum est: Conversus sum in aerumna, cum configeretur spina. Peccatum meum cognovi, et iniquitatem meam non operui. Dixi: Pronuntiabo adversus me delictum meum Domino; et tu remisisti impietatem cordis mei 62Psal. XXXI, 4-6 . Modo fac, modo compungere; non in te fiat quod dictum est de quibusdam detestabilibus, Discissi sunt, nec compuncti sunt 63Psal. XXXIV, 16 . Attendite qui discissi sunt, nec compuncti sunt. Videtis discissos, et non videtis compunctos. Ecce praeter Ecclesiam sunt, et non eos poenitet, ut rideant unde discissi sunt. Producet postea spinas eorum rhamnus. Nolunt modo habere compunctionem medicinalem; habebunt postea poenalem. Sed etiam modo, priusquam producat spinas rhamnus, supercecidit ignis qui eos non permittit videre solem, qui eos adhuc viventes in ira Dei combibit: ignis concupiscentiarum malarum, honorum vanorum, superbiae, avaritiae suae; et quidquid eos premit ne cognoscant veritatem, ne victi videantur, ne subjiciat illos vel ipsa veritas. Quid enim gloriosius, fratres quam subjici et vinci a veritate? Superet te veritas volentem; nam et invitum ipsa superabit. Ergo ille ignis concupiscentiarum malarum, qui supercecidit ut non videant solem, combibit rhamnum, priusquam producat spinas eorum: id est, occultat eorum malam vitam, priusquam pariat eadem vita manifestos in fine cruciatus; sed in ira Dei occultat rhamnum ignis iste. Non enim parva poena est quod modo non vident solem, nec spinas poenarum credunt ex hac vita mala sibi postea processuras. Vos enim, inquit, rhamnus estis; quem rhamnum, id est vos ipsos, viventes, id est adhuc in hac vita constitutos, priusquam in futuro judicio spinas poenarum vestrarum manifestas producat, nunc in ira combibit, id est, quasi absorbendo apparere non sinit. Hic itaque ordo verborum, quantum puto, planius ita contexitur: Supercecidit ignis, et non viderunt solem: qui ignis tanquam in ira, tanquam viventes vos rhamnum combibit, priusquam producat spinas vestras: id est, vos ipsos quos rhamnum invenit, combibit ante mortem, priusquam idem rhamnus spinas vestras post mortem in illa poenali resurrectione producat. Quare autem non dixit, viventes, sed, tanquam viventes, nisi quia falsa est haec vita impiorum? Neque enim vivunt, sed vivere sibi videntur. Et quare non, in ira, sed, tanquam in ira, nisi quia tranquillus hoc facit Deus? Nam et hoc scriptum est: Tu autem Domine virtutum cum tranquillitate judicas 64Sap. XII, 18 . Ille ergo et cum minatur, non irascitur. Neque enim perturbatur, sed tanquam irascitur, quia punit et vindicat. Et qui corrigi nolunt, tanquam vivunt, sed non vivunt. Vindicta enim primi peccati, et eorum quae addiderunt, manet super eos: et ipsa vocatur ira Dei, quia de judicio Dei venit. Unde Dominus de non credente ait: Sed ira Dei manet super eum 65Joan. III, 36 . Cum ira enim Dei mortales nascimur. Unde dicit Apostolus: Fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri 66Ephes. II, 3 . Quid est, natura filii irae, nisi quia portamus nobiscum poenam primi peccati? Sed si convertamus nos, aufertur ira, praebetur gratia. Non vis converti, addis etiam super id quod natus es: tanquam in ira combiberis in praesenti tempore.

Notes

  1. 60. I Cor. XV, 51
  2. 61. Sap. V, 3
  3. 62. Psal. XXXI, 4-6
  4. 63. Psal. XXXIV, 16
  5. 64. Sap. XII, 18
  6. 65. Joan. III, 36
  7. 66. Ephes. II, 3