[«vers. 23.] Sicut umbra cum declinat, ablatus sum.» Hoc ipsam mortem significavit. Sicut enim ex umbra declinante fit nox, sic ex mortali carne fit mors. «Excussus sum sicut locustae.» Hoc jam in membris ejus, hoc est fidelibus ejus, convenientius intelligi existimo. Quod ut aliquanto apertius poneret, maluit dicere, «sicut locustae,» quam sicut locusta: quamvis et numero singulari possent accipi etiam multae, sicut illud est, «Dixit, et venit locusta» 66Psal. CIV, 34 ; sed esset obscurius. Excussi sunt ergo, id est, fugati a persecutoribus fideles ejus, quorum vel multitudinem significari voluit nomine locustarum, vel quod transilierunt de loco in locum.