[«vers.» 9.] Hos versus, charissimi, isto consideremus in psalmo, et sicut Dominus donat, ejus sacras Litteras perscrutemur: «In quo corrigit junior viam suam? In custodiendo verba tua.» Interrogat se, et respondet sibi. «In quo corrigit junior viam suam?» huc usque interrogatio est: deinde responsio, «In custodiendo verba tua.» Sed hoc loco custoditio verborum Dei, intelligenda est operatio praeceptorum: frustra enim custodiuntur memoria, si non custodiantur et vita. Nam quidam verba Dei tenendo agunt ne obliviscantur, nec agunt vivendo ut corrigantur: non autem ait iste, In quo exercet junior memoriam suam? sed, «In quo corrigit viam suam?» atque ad hoc respondet, «In custodiendo verba tua.» Neque ullo modo dicenda est via correcta, quamdiu est vita perversa.