TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 3.] Eleva manum tuam in superbiam eorum in finem. Quomodo nos repellebas in finem, sic eleva manum tuam in superbiam eorum in finem. Quorum superbiam? A quibus eversa est Jerusalem. A quibus autem, nisi a regibus Gentium? Bene elevata est manus ejus in superbiam eorum in finem; nam et ipsi jam Christum cognoverunt. Finis enim Legis Christus, ad justitiam omni credenti 27Rom. X, 4 . Quam bene illis optat? Quasi iratus loquitur, et maledicere videtur: et utinam eveniat quod maledicit! imo jam in nomine Christi evenire gaudeamus. Jam tenentes sceptrum, subduntur ligno crucis; jam fit quod praedictum est: Adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient illi 28Psal. LXXI, 11 . Jam in frontibus regum pretiosius est signum crucis, quam gemma diadematis. Eleva manum tuam in superbiam eorum in finem. Quanta maligne operatus est inimicus in sanctis tuis! In his quae sancta tua erant; id est, in templo, in sacerdotio, in illis omnibus Sacramentis, quae illo tempore fuerunt, quanta maligne operatus est inimicus! Revera inimicus tunc operatus est. Gentes enim tunc, quae hoc fecerunt, deos falsos colebant, simulacra adorabant, daemonibus serviebant; operati sunt tamen multa mala in sanctis Dei. Quando possent, nisi permitterentur? quando autem permitterentur, nisi jam sancta illa, primo promissiva, necessaria non essent, cum ipse qui promiserat teneretur? Ergo quanta maligne operatus est inimicus in sanctis tuis!

Notes

  1. 27. Rom. X, 4
  2. 28. Psal. LXXI, 11