TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Astitit omni viae non bonae. Quid est, astitit? Perseveranter peccavit. Unde et de quodam pio et bono dicitur: Et in via peccatorum non stetit 13Psal. I, 1 . Quomodo ille non stetit, sic iste astitit. Malitiam autem non odio habuit. Ibi est finis, ibi fructus: si non potest non habere malitiam, vel oderit illam. Cum enim odisti illam, vix tibi subrepit ut aliquid mali facias. Est enim peccatum in mortali corpore: sed quid dicit Apostolus? Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ad obediendum desideriis ejus 14Rom. VI, 12 . Quando incipit non esse? Quando complebitur in nobis quod ait: Cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem 15I Cor. XV, 53 . Antequam hoc fiat, est delectatio iniquitatis in corpore; sed major est delectatio voluptatis verbi sapientiae, praecepti Dei. Vince peccatum et voluntatem ejus. Peccatum et iniquitatem oderis, ut jungas te Deo qui tecum illud oderit. Jam conjunctus mente legi Dei, mente servis legi Dei. Et si carne propterea servis legi peccati 16Rom. VII, 25, quia sunt in te delectationes quaedam carnales, tunc nullae erunt quando jam non pugnabis. Aliud est non pugnare, et esse in pace vera atque perpetua, aliud pugnare et vincere; aliud pugnare et vinci; aliud nec pugnare, sed trahi. Sunt enim homines prorsus qui non pugnant, qualis est iste de quo loquitur: cum enim dicit, Malitiam non odio habuit; quomodo pugnat contra eam quam non odit? Iste a malitia trahitur, nec pugnat. Sunt autem qui pugnare incipiunt; sed quia de viribus suis praesumunt, ut ostendat illis Deus quia ipse vincit, si se homo subjungit Deo, et pugnantes vincuntur, et cum quasi coeperint tenere justitiam, fiunt superbi, et eliduntur. Isti pugnant, sed vincuntur. Quis est autem qui pugnat, et non vincitur? Qui dicit: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae. Vide pugnantem: sed non de viribus suis praesumit iste, ideo victor erit. Quid enim sequitur? Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum 17Rom. VII, 23-25 . Praesumit de eo qui jussit ut pugnet, et vincit hostem adjutus a jubente. Iste autem malitiam non odio habuit.

Notes

  1. 13. Psal. I, 1
  2. 14. Rom. VI, 12
  3. 15. I Cor. XV, 53
  4. 16. Rom. VII, 25
  5. 17. Rom. VII, 23-25