TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 3.] Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, propter inimicos tuos. Non possum accipere alios infantes atque lactentes, quam eos quibus dicit Apostolus: Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non cibum 5I Cor. III, 1, 2 . Quos significabant illi qui Dominum praecedebant laudantes; in quos ipse Dominus hoc testimonio usus est, cum dicentibus Judaeis ut eos corriperet, respondit: Non legistis, Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem 6Matth. XXI, 16 Bene autem non ait, Fecisti; sed, perfecisti laudem. Sunt enim in Ecclesiis etiam hi qui non jam lacte potantur, sed vescuntur cibo; quos idem Apostolus significat, dicens, Sapientiam loquimur inter perfectos 7I Cor. II, 6 : sed non ex his solis perficiuntur Ecclesiae, quia si soli essent, non consuleretur generi humano. Consulitur autem, cum illi quoque nondum capaces cognitionis rerum spiritualium atque aeternarum, nutriuntur fide temporalis historiae, quae pro salute nostra post Patriarchas et Prophetas ab excellentissima Dei Virtute atque Sapientia etiam suscepti hominis sacramento administrata est, in qua salus est omni credenti: ut auctoritate commotus praeceptis inserviat, quibus purgatus unusquisque et in charitate radicatus atque fundatus possit currere cum sanctis, non jam parvulus in lacte, sed juvenis in cibo, comprehendere latitudinem, longitudinem, altitudinem et profundum, scire etiam supereminentem scientiam charitatis Christi 8Ephes. III, 18, 19.

Notes

  1. 5. I Cor. III, 1, 2
  2. 6. Matth. XXI, 16
  3. 7. I Cor. II, 6
  4. 8. Ephes. III, 18, 19