TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 10.] Quapropter congruenter ultimum annectit, et dicit: Quoniam tu, Domine, singulariter in spe habitare fecisti me. Hic non dixit, Facies; sed, Fecisti. In quo ergo jam ista spes est, erit profecto etiam quod speratur. Et bene ait, singulariter: potest enim referri adversus illos multos qui, multiplicati a tempore frumenti vini et olei sui, dicunt: Quis ostendit nobis bona? perit enim haec multiplicitas, et singularitas tenetur in sanctis, de quibus dicitur in Actibus Apostolorum: Multitudinis autem credentium erat anima una et cor unum 26Act. IV, 32 . Singulares ergo et simplices, id est, secreti a multitudine ac turba nascentium rerum ac morientium, amatores aeternitatis et unitatis esse debemus; si uni Deo et Domino nostro cupimus inhaerere.

Notes

  1. 26. Act. IV, 32