Paululum dignamini advertere. Haec est damnatio tua. Dicimus illi: Quid vis? habeat pondus an non habeat? Ego faveo: prorsus dico, quia isti omnes falsa in te dixerunt; et audi unde credam: Quia apud alios judices obtinuisti causam tuam, et isti damnati sunt. Si ergo te propterea credo innocentem, quia non exiens ad factiosos, alibi ostendisti innocentiam tuam, ut illi qui te damnaverunt, damnationem mererentur; dignare acceptare Caecilianum innocentem, qui noluit exire ad majores tuos, et sic servavit causam suam orbi terrarum, quomodo tu servasti concilio Numidarum. Si innocentem te reddidit sedes Bagaitana, quanto potius illum sedes Apostolica? Aut vis ut valeant qui primo damnaverunt? Si valent; contra te valent. Nam illi contra Caecilianum nec valuerunt, nec valebunt: tamen quid contra te judices, attende.