TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 2.] Et quia fidenter egit, illi non tulerunt fiduciam ejus: et quia humilis venerat, et carne mortali indutus erat, et mori venerat; non facere quod peccatores, sed pati quod peccatores; quia propterea venerat, cum fidenter egisset, et illi ferre non possent fiduciam ejus in verbo, quid fecerunt? Tenuerunt, flagellaverunt, illuserunt, colaphizaverunt, sputis illinierunt, spinis coronaverunt, in cruce levaverunt, postremo occiderunt. Sed quid sequitur quod fidenter egerit? «Exaltare, qui judicas terram.» Puta quia tenuerunt humilem, tenebunt excelsum? Puta quia judicaverunt mortalem, nonne ab immortali judicabuntur? Quid ergo ait? «Exaltare,» tu qui fidenter egisti, et fiduciam verbi tui non sunt passi iniqui, et putaverunt se aliquid egisse, quia te comprehendentes crucifixerunt; qui te deberent fide comprehendere, comprehenderunt persecutione: tu ergo qui fidenter egisti inter iniquos, et neminem timuisti, et quia passus es, «Exaltare;» id est, resurge, vade in coelum. Patiatur et Ecclesia patienter, quod passum est caput Ecclesiae patienter. «Exaltare, qui judicas terram; redde retributionem superbis.» Redditurus est, fratres. Quid est enim quod dictum est, «Exaltare, qui judicas terram; redde retributionem superbis?» Prophetia est praedicentis, non audacia jubentis. Non enim quia dixit Propheta, «Exaltare, qui judicas terram,» obtemperavit Prophetae Christus, ut resurgeret et iret in coelum; sed quia hoc facturus erat Christus, hoc praedixit Propheta: non ideo fecit Christus, quia Propheta praedixerat; sed ideo Propheta praedixerat, quia illo facturus erat. Videt humilem Christum in spiritu, videt humilem; neminem timentem, nulli parcentem in verbo, et dicit: «Fidenter egit.» Videt illum quam fidenter egit, videt illum comprehensum, videt illum crucifixum, videt illum humiliatum, videt illum resurgentem et euntem in coelum, et venturum inde ad judicium eorum, inter quorum manus passus est omnia mala: «Exaltare,» inquit, «qui judicas terram; redde retributionem superbis.» Superbis reddet, non humilibus. Qui sunt superbi? Quibus parum est quod mala faciunt, et defendere peccata sua volunt. Namque de his qui crucifixerunt Christum facta sunt postea miracula, quando de ipso numero Judaeorum crediderunt, et donatus est illis sanguis Christi. Impias manus et cruentas de sanguine Christi portabant: lavit eas ipse cujus sanguinem fuderant. Adjuncti sunt corpori ipsius, id est Ecclesiae, qui corpus ejus mortale, quod viderant, persecuti sunt. Fuderunt pretium suum, ut biberent pretium suum. Namque postea plures conversi sunt. Cum multa miracula fierent ab Apostolis, aliquot hominum millia una die crediderunt: et tam in propinquo inventi sunt, ut omnia sua quae habebant venderent, et pretium rerum suarum ad pedes Apostolorum ponerent; et unicuique distribuebatur quomodo opus erat; et erat illis una anima et cor unum in Deum; de ipsis crucifixoribus Domini. Sed quare non illis redditum est? Quia, «Redde retributionem superbis,» dictum est; illi autem noluerunt esse superbi. Etenim cum viderent multa miracula fieri per nomen Christi, quem se putabant interfecisse; commoti miraculis, audierunt a Petro in cujus nomine illa fierent: non enim sibi arrogare servi voluerunt potentiam Domini sui, ut dicerent a se factum esse quod ille in ipsis faciebat. Honorem ergo dederunt servi Domino suo: dixerunt quia quae illi mirabantur, in nomine fierent ejus quem illi crucifixerunt. Et facti sunt humiles, compuncti sunt corde, conturbati sunt confitentes peccatum suum; et consilium quaesierunt, dicentes: «Quid ergo faciemus?» Non desperant de salute, sed quaerunt medicinam. Tunc ait illis Petrus: «Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi» 28Act. II, IV . Qui egerunt poenitentiam, humiles fuerunt: non ergo illis redditum est. Quia, vide quid dicat psalmus iste: «Exaltare, qui judicas terram; redde retributionem superbis.» Ab illo numero ergo excepti erant illi; in illis valuit vox illa Domini pendentis in cruce, et dicentis: «Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt» 29Luc. XXIII, 34 . «Exaltare, qui judicas terram; redde retributionem superbis.» Ergo redditurus est retributionem? Redditurus, sed superbis.

Notes

  1. 28. Act. II, IV
  2. 29. Luc. XXIII, 34